monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI. > sectio 153 > LIBER QUINTUS. > 21 > sectio 112 > sectio 18 > sectio 29 > 36 > sectio 14 > 6 > sectio 12 > sectio 159 > 89 > 8 > cpl894.198 > sectio 5 > sectio 156 > sectio 92 > sectio 34 > sectio 99 > 28 > 5 > CAPUT XIX. > sectio 112 > sectio 60 > 12 > sectio 160 > sectio 70 > cpl894.164 > 81 > 1 > 13 > 11 > 216 > sectio 67 > sectio 19 > 5 > sectio 28 > CAPUT XXV. > sectio 26 > sectio 33 > sectio 48 > 2 > CAPUT XVI. > sectio 120 > sectio 1 > 13 > 26 > sectio 39 > sectio 36 > 4 > sectio 27 > sectio 12 > sectio 18 > 38 > sectio 168 > CAPUT XV. > sectio 67 > sectio 130 > CAPUT XXXI. > sectio 82 > 57 > sectio 21 > 5 > sectio 80 > CAPUT XLV. > 10 > 29 > 35
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 34. <<<     >>> 36.

35. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Evangeliorum codicem manu sua scripserat.
2 - Habens igitur senex Gazanum secum, ascendit classem, quae Siciliam navigabat.
3 Cumque venundato Evangeliorum codice, quem manu sua adolescens scripserat, dare naulum disponeret in medio ferme Adriae, naucleri filius arreptus a daemone, clamare coepit, et dicere: Hilarion serve Dei, cur nobis per te et in pelato tutos esse non licet?
4 Da mihi spatium donec ad terram veniam, ne hic eiectus, praecipiter in abyssum.
5 Cui ille: Si Deus meus, ait, tibi concedit ut maneas, mane; sin autem ille te eiicit, quid mihi invidiam facis, homini peccatori atque mendico?
6 Hoc autem dicebat, ne nautae et negotiatores qui in navi erant, se, cum ad terram pervenissent, proderent.
7 Nec multo post purgatus est puer, patre fidem dante, et caeteris qui aderant, nulli se super eius nomine locuturos.